Liber Proverbiorum*

Caput 30: 26

lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
(* Traductions européennes)

Glose

Lepusculus,alii choerogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent.HIERON.Habent enim Hebraea verbumsaphan,quod murem et choerogyllum et leporem et hericium interpretantur.Lepusculus,etc. Haec est plebs Ecclesiae, quae invalida, quia injurias suas ulcisci non quaerit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista:Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.